MOLOCHINA vel MALACHINA vestis

MOLOCHINA vel MALACHINA vestis
MOLOCHINA, vel MALACHINA vestis
apud Caecilium Nonio laudatum; Carbasina, molochina, ampelina; an eadem cum multicia? α1παθητὸν autem multicium: unde Hesychius, μαλόχιον, σπαθητὸν. Sed Nonius molochinum colorem flori similem malvae interpretatur. Isidorus molochinam quae ex stamine malvae conficitur, exponit: quam alii malvellam, alii melocinam appellant. Vide Salmas. Not. ad Flav. Vopisc. in Aureliano. c. 12. Hinc Molochinarii, memorati Plauto Aululariâ Actu 3. sc. 5. ubi in feminei luxus insania traducenda occupatur; cum inter alia ait;
Solearii astant, astant Molochinarii:
Nonio dicuntur infectores molochini coloris, quem similem fuisse flori malvae refert; Recenset eum inter purpureos Plin. l. 35. c. 6. Vide Octavium Ferrarium de Re Vestiaria l. 3. c. 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”